monumenta.ch > Servius > 659
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 658 <<<     >>> Versus 660

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 659

1 lm|quales threiciae|lm Tanais fluvius est, qui separat Asiam ab Europa, circa quem antea Amazones habitaverunt; unde se postea ad Thermodonta, fluvium Thraciae, transtulerunt: quod etiam Sallustius testatur, dicens 'dein campi Themiscyrei, quos habuere Amazones, ab Tanai flumine, incertum quam ob causam, digressae'. has quidam dicunt stato die solitas cum Scythis coire.
2 lm|flumina|lm pro flumine, aut fluenta.
3 lm|thermodontis|lm plenum est 'Thermodoon', sed per synaeresin 'Thermodon' fecit: unde 'don' circumflexum habebit accentum. Graeca enim nomina necesse est ut circumflectantur, quotiens fit synaeresis exigente metri necessitate. ergo si sit 'Thermodoon', 'do' acutum habebit accentum: quod si 'Thermodon' fecerit, et in finalem transfertur, et mutatur accentus: nam circumflexus fit.
Servius HOME

bav1646.422 bnf7959.241 bnf7960.192 bnf10307.455 csg862.258 med221.356 uldBPL52.114

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik