1 | lm|miserandae corpus|lm haec in oeconomia praeiudicia nominantur, quotiens negotii futuri exitus tollitur: vult enim nos de Camillae cadavere nihil ulterius expectare: sicut fecit in primo 'tu faciem illius noctem non amplius unam falle dolo', quod praemissum sustulit commemorationem, quando vel Cupido discesserit vel Ascanius sit reversus. |