1 | lm|violarit vulnere corpus|lm bene 'violarit', quia dixerat 'sacrum'. et superius dictum est operam sollemni more consecrari, usque dum solvatur caput hominis, id est liberetur sacrationis nexu: quod facilius accidet, si mors intercedat. hic ergo totius rei et praecipue sacrationis aliud agens poeta mentionem inseruit, dicens 'hac quicumque sacrum violarit vulnere corpus, Tros Italusve, mihi pariter det sanguine poenas'. bene ergo, sicut dictum est, 'violarit', quia dixerat 'sacrum'. |