monumenta.ch > Servius > 590
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 589 <<<     >>> Versus 591

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 590

1 lm|haec cape|lm generaliter dixit arcum, pharetram, ut sequentia indicant: nam dicit 'et ultricem pharetra deprome sagittam'. et neotericum putatur ipsum 'sagittam ultricem'.
2 lm|ultricem|lm nomina omnia in 'x' littera terminata ablativum singularem in 'e' mittunt, genetivum vero pluralem in 'um', exceptis his quae omnis sunt generis, ut 'felix'; nam et 'ab hoc felici' et 'horum felicium' facit: Lucanus 'felici non fausta loco tentoria ponens'. quod receptum est ideo, quia genetivus pluralis a nominativo plurali minor esse non debet, sed aut par, aut maior una syllaba. et quia a neutro facit 'felicia', 'felicum' dicere non debemus, ne propter alia genera huic praeiudicemus. namque ab eo quod est 'felices' ut 'felicium' dicamus, ratio patitur: una enim crescit syllaba: ab eo quod est 'felicia' ut 'felicum' dicamus non procedit, ne minor sit genetivus a nominativo plurali. similiter et 'ultricium' et 'victricium' dicimus, licet in his neutrum genus in numero singulari non inveniatur.
Servius HOME

bav1646.420 bnf7959.241 bnf7960.192 bnf10307.454 csg862.252 med221.355 uldBPL52.114

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik