monumenta.ch > Servius > 132 > 581
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 580 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 581

1 lm|multae illam frustra|lm antequam rem diceret, praeiudicavit; sic Sallustius 'falso queritur de natura sua genus humanum'; nam antequam diceret 'queritur', dixit 'falso'.
2 lm|matres|lm inter matrem et matremfamilias hoc interest, quod mater est praeter illam significationem quae est ad aliquid, quae tantum convenit in matrimonium; materfamilias vero illa dicitur quae in matrimonium convenit per coemptionem: nam per quandam iuris sollemnitatem in familiam migrat mariti. et hic ostendit dicendo 'Tyrrhena per oppida' quod etiam Volsci in Tuscorum fuerint potestate.
Servius HOME

bav1646.420 bnf7959.240 bnf7960.192 bnf10307.453 csg862.252 med221.355 uldBPL52.114

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik