monumenta.ch > Servius > 567
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 566 <<<     >>> Versus 568

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 567

1 lm|non illum tectis ullae non moenibus urbes accepere|lm non mirum a nulla hunc civitate susceptum: nam licet Privernas esset, tamen quia in Tuscorum iure paene omnis Italia fuerat, generaliter in Metabum omnium odia ferebantur. nam pulsus fuerat a gente Volscorum, quae etiam ipsa Etruscorum potestate regebatur: quod Cato plenissime exsecutus est. hinc est 'multae illam frustra Tyrrhena per oppida matres optavere nurum': quod non procederet, nisi inter eos essent iura conubii.
2 lm|non moenibus urbes accepere|lm non tectis, non moenibus, hoc est nec in civitatem nec in privatam admissus est domum. et sic ista etiam in primo libro separavit 'urbe domo socias'. sciendum autem 'moenia' abusive dici omnia publica aedificia, ut 'dividimus muros et moenia pandimus urbis': nam proprie 'moenia' sunt tantum muri, dicta quasi 'munia' a munitione civitatis.
Servius HOME

bav1646.419 bnf7959.240 bnf7960.191 bnf10307.453 csg862.250 med221.355 uldBPL52.114

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik