monumenta.ch > Servius > 558
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 557 <<<     >>> Versus 559

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 558

1 lmpse pater famulam voveo|lm bene 'ipse pater', quia auctoramenti potestatem nisi patres non habent. 'voveo' autem consecro in tuum ministerium: unde et Camilla dicta est, licet supra eam a matre dixerit esse nominatam. sed illud poetice dictum est: nam 'Camilla' quasi ministra dicta est, quod superius expositum est: ministros enim et ministras inpuberes camillos et camillas in sacris vocabant, unde et Mercurius Etrusca lingua Camillus dicitur, quasi minister deorum. in sacris tamen legitur posse etiam opera consecrari ex servis, usque dum solvatur caput hominis, id est liberetur sacrationis nexu †aut enim numen famulae, quam servi significatio condicionis.
Servius HOME

bav1646.419 bnf7959.240 bnf7960.191 bnf10307.453 csg862.249 med221.355 uldBPL52.114

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik