1 | lm|o virgo|lm quidam ad Camillam referunt, quia ineptum putant praesenti Opi dicere 'o virgo'. 'o' autem interiectio est. |
2 | lm|nostris nequiquam cingitur armis|lm 'nostris' quibus utraque gaudemus: ut etiam ipsa habeat causam doloris et maioris iracundiae. et 'cingitur' nolunt quidam esse passivum: neque enim ab alio cingitur: sed ita, quemadmodum dictum est 'fulvique insternor pelle leonis'. |