2 | lm|opim|lm 'Opim' quando dicimus, nympham significamus; si autem dicamus 'opem', auxilium intellegimus: Terentius 'Iuno Lucina fer opem; serva me, obsecro'; 'opes' vero numero plurali censum accipimus: nam 'Ops' Terra est, uxor Saturni, quam Graeci Rheam vocant. sane hoc nomen ipsius Dianae fuisse, ab Ephesiis dedicato templo ei inpositum, Alexander Aetolus, poeta, in libro qui inscribitur Musae, refert: quod hoc loco peritissimus antiquitatis poeta sociae eius inposuit. quidam dicunt Opim et Hecaergen primas ex Hyperboreis sacra in insulam Delum occultata in fascibus mergitum pertulisse. alii putant Opim et Hecaergon nutritores Apollinis et Dianae fuisse: hinc itaque Opim ipsam Dianam cognominatam, quod supra dictum est, Apollinem vero Hecaergon; vel quod †proxima luna quae Diana terris facile conspiciat quoniam vita i vocali ecaergas sola ΤΟ ΤΟΥ ΚΑΕΝΙΙΕΣ3ΤΙ ΜΕΚΡΟΜΕΝ hoc e longinquo. alii a latone caeptos non adducatus: et ideo poetam Triviae custodem Opim induxisse. |