monumenta.ch > Servius > 522
    >>> Versus 523

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 522

1 lm|valles|lm metri necessitate conpellimur ut 'vallis' dicamus: Statius 'vallis in amplexu nemorum sedet': nam plenum est 'valles', sicut nunc Vergilius posuit. quod ita esse diminutio indicat: nam 'vallecula' dicitur, sicut 'turrim' dici debere 'turricula' indicat, 'vulpes' 'vulpecula' facit: Horatius 'moveat vulpecula risum'. ergo in 'es' vel in 'is' quando usurpative, quando naturaliter exeant nomina, sola diminutio indicat. ea autem quae in 'es' exeunt, longa sunt omnia, si in genetivo non crescant, ut 'labes' 'valles' 'vulpes': nam si crescant, brevia sunt, ut 'miles militis'.
Servius HOME

bav1646.418 bnf7959.240 bnf7960.191 bnf10307.452 csg862.246 med221.354 uldBPL52.114

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik