monumenta.ch > Servius > 509
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 508 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 509

1 lm|sed nunc|lm ordo est 'sed nunc mecum partire laborem': nam per parenthesin dictum est 'quando iste animus est supra omnia', id est siquidem es magnanima, aut supra omnes grates et supra omne praemium quod referri potest. 'partire' autem ideo, quia illa dixerat 'solaque Tyrrhenos equites ire obvia contra'.
Servius HOME

bav1646.418 bnf7959.240 bnf7960.191 bnf10307.452 csg862.245 med221.354 uldBPL52.114

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik