monumenta.ch > Servius > 487
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 486 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 487

1 lmamque adeo|lm aut vacat 'adeo': aut certe 'sic' significat, ut sit sensus: 'adeo', sic praeparatur in proelia, ut iam universa praeter galeam arma portaret.
2 lm|thoraca indutus|lm omnia quae in 'ax' exeunt Graeca masculina in obliquis casibus 'a' producunt, ut 'thorax thoracis', 'pinax pinacis': nam feminina corripiunt, ut 'climax climacis', sed ad Latinum non transeunt. phalanx vero et aliter exit, et peregrinum est etiam apud Graecos.
Servius HOME

bav1646.418 bnf7959.239 bnf7960.191 bnf10307.452 csg862.244 med221.354 uldBPL52.114