1 | lm|cingitur ipse furens certatim in proelia turnus|lm oeconomia omnis haec est: nam Turnus ideo cum mora armatur et intecto capite circa arcem incedens admonet singulos, ut et a Lavinia possit videri, et ut sit maior causa dimicandi, dum sponsae placere contendit. alii 'cingitur' propere armatur accipiunt: nam ait et 'surasque incluserat auro', et 'certatim' pro festinanter. 'cingitur' ergo accingitur: nam et Terentius de futura contentione ait 'accingere', et 'procinctus' appellatur. 'furens' amore Laviniae, quam videbat: quod etiam sequens indicat comparatio; nam dicturus est 'aut ille in pastus armentaque tendit equarum'. 'cingitur in proelia' id est ut proeliari posset, ut si dicas 'legor in advocationem', id est ut advocatus esse possim. |