1 | lm|armipotens praeses belli tritonia virgo|lm antonomasiva sunt pro proprio. haec autem omnis oratio verbum ad verbum de Homero translata est. 'praeses' autem 'belli', id est quae praeest omnibus bellis, cuius nutu semper bella tractantur. sane qui 'praesens' legunt, quasi praestans in bellis intellegunt; qui 'praeses' sine n littera, quasi quae praesideat rei. sic praesides dii urbis appellantur. cuius genetivus 'praesidis' facit. |