monumenta.ch > Servius > 476
    >>> Versus 477

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 476

1 lm|matronae|lm nunc feminae. quidam sane arbitrantur inter matronam et matremfamilias hoc interesse, quod matrona dicatur primi pueri mater, materfamilias quae plures peperit. alii hoc putant rectius, matronam dici quae in matrimonium cum viro convenerit et in eo matrimonio manserit, etiam si liberi nondum fuerint: dictam matris nomine, spe atque omine, unde et matrimonium dictum. matrem vero familias eam esse, quae in mariti manu manicipioque, aut in cuius maritus manu mancipioque esset, quoniam in familiam quoque mariti et sui heredis locum venisset. alii matronas virgines nobiles dicunt, matresfamilias vero illas quae in matrimonium per coemptionem convenerunt: nam per quandam iuris solemnitatem in familiam migrant mariti.
2 lm|vocat labor ultimus omnes|lm omnes ad laborem ultima necessitas convocat. alii 'ultimus' hypallagen volunt esse pro 'ultimis'.
Servius HOME

bav1646.417 bnf7959.239 bnf7960.191 bnf10307.452 csg862.242 med221.353 uldBPL52.114