1 | lm|equitem messapus in armis et cum fratre coras latis diffundite campis|lm 'equitem in armis', id est armatum; nam figura est. 'Messapus' autem ut diceret, vitavit ὁμοιοτέλευτον: nam vitiosum erat 'Voluse' 'edice' 'Messape'. ergo 'Messapus' aut antiquus vocativus est, ut 'Hesperidum fluvius regnator aquarum', item 'socer arma Latinus habeto': aut certe nominativus est pro vocativo. quamquam possit etiam nominativus esse, ut sit 'Messapus et Coras equitem diffundite' pro 'diffundant': melior tamen est sensus superior. |