Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 463
1 | lm|armari edice|lm figura est, dic ut armentur: verbum verbo iunxit, ut 'tu das epulis accumbere divum'. 'edice' autem plenus est imperativus; nam ab omnium coniugationum infinito detracta 're' ultima syllaba fit imperativus, ut 'amare ama', 'docere doce', 'legere lege', 'audire audi'. cum autem 'fac' vel 'dic' dicimus, apocopen verba patiuntur ex 'face' 'dice'. conposuit 'edice'. expressa autem festinantis oratio, quia Turnum non praedixit locuturum. |
2 | lm|maniplis|lm ars quidem exigebat ut 'ma' haberet accentum: 'ni' enim longa quidem est, sed ex muta et liquida: quod quotiens fit, tertia syllaba a fine sortitur accentum, ut 'latebrae' 'tenebrae'. tamen in hoc sermone ut secunda a fine accentum habeat usus obtinuit. |
3 | lm|maniplis|lm signiferis, qui secundum antiquum morem in legione erant triginta: legio autem habebat decem cohortes, sexaginta centurias, licet in his rebus accessu temporis ducum varietas semper mutaverit militiae disciplinam. |