monumenta.ch > Servius > 457
    >>> Versus 458

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 457

1 lm|piscosove amne padusae|lm Padusa pars est Padi: nam Padus licet unus sit fluvius, habet tamen fluenta plurima, e quibus est Padusa, quae quibusdam locis facit paludem, quae plena est cycnorum. alii Padum tribus fontibus nasci dicunt, ex quibus uni sit vocabulum Padusa: qui diffusus in modum stagni in amnem digeritur; nam ideo 'per stagna loquacia'. alii partem fluminis Padi, in quam descenditur fossa: Valgius in elegis 'et placidam fossae qua iungunt ora Padusam navigat Alpini flumina magna Padi'. ceterum illud incongruum est Padusam feminino genere iuxta veteres Padum dictum: Titinius in Setina 'vidistin Tiberim? vidi: qui illam derivet, beaverit agrum Setinum'.
Servius HOME

bav1646.416 bnf7959.239 bnf7960.190 bnf10307.451 csg862.240 med221.353 uldBPL52.114