monumenta.ch > Servius > 429
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 428 <<<     >>> Versus 430

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 429

1 lm|at messapus erit felixque tolumnius|lm bene duo iunxit quae quaeruntur in bello, fortitudinem et felicitatem: nam de Messapo iam legimus 'quem neque fas igni cuiquam, nec sternere ferro'. utrumque autem contra Diomedem dixit, quem dicendo Graecum, inertem significavit. infelicitatem vero eius supra dicta legatorum verba testantur. oportune ergo hic 'felix', quod Diomedi nec post victoriam contingit.
Servius HOME

bav1646.416 bnf7959.238 bnf7960.190 bnf10307.451 csg862.237 med221.352 uldBPL52.114

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik