1 | lm|multa dies|lm illi rei vehementer incumbit, quia dixerat 'neque habet Fortuna regressum', dicens Fortunam tam labores, quam felicitatem pro temporum qualitate mutare. 'dies' autem tempus. quidam sane non 'dies multa' accipiunt, sed 'multa retulit in melius': et 'varii aevi' non ut ipsum varium sit, sed ut fortuna eius. |