1 | lmndecores|lm 'decor' decoris facit, sicut 'auctor' auctoris: 'decus' decoris, sicut 'pecus' pecoris. similiter facit in compositione 'indecor' indecoris, 'indecus' indecoris. ergo in neutro 'co' brevis est, in masculino producitur: unde apparet systolen fecisse Vergilium. nam 'indecores' nominativus est pluralis a masculino, ab eo quod est 'indecor': nam non potest 'hic indecus' facere: neutrum enim 'us' terminatum, masculinum ex se non facit. aut certe dicamus 'indecores' declinationem esse, cuius nominativus singularis non invenitur. |