monumenta.ch > Servius > 421
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 420 <<<     >>> Versus 422

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 421

1 lm|sin et Troianis cum multo gloria venit sanguine|lm mire agit, post confirmatas partes suas Troianorum integras vires inminuens. quid enim proderat dixisse, quod superessent Latinis auxilia, si etiam Troianorum integrae vires esse probarentur?
2 lm|cum multo gloria venit sanguine|lm ac si diceret: non est iudicanda victoria quae per inmensa detrimenta contingit. et hoc est unde laudat Sallustius duces, qui victoriam 'incruento exercitu' reportaverunt.
Servius HOME

bav1646.415 bnf7959.238 bnf7960.190 bnf10307.450 csg862.235 med221.352 uldBPL52.114

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik