1 | lm|quamquam o si solitae quidquam virtutis adesset|lm non se inertiae arguit, sed queritur de virtute omissa per neglegentiam. et videtur voluisse dicere: si solitae quicquam virtutis adesset, numquam ad hoc cogeremur; sed reliquit. 'o' autem dolentis est exclamatio, et intellegimus inmoratam esse illic eius orationem: nam exarsit dolore, quia aperte non potuit dicere moriendum potius esse, quam hostes rogandos: quod tamen dixit, conferens se ad alias personas et laudans eos quibus contigit perire, ne ista conspicerent. et servavit viri fortis personam, ut paenituerit eum dixisse 'oremus pacem'. |