monumenta.ch > Servius > 411
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 410 <<<     >>> Versus 412

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 411

1 lm|si nullam nostris ultra spem ponis in armis|lm insinuatione utitur, id est callido et subtili aditu ad persuadendum: vult enim dicere melius esse interire, quam pacem rogare. quod quia aperte non audet, latenter et paulatim ad hoc serpit. namque inter principium et insinuationem hoc interest, quod principium est aperta rei enuntiatio, insinuatio autem, ut diximus, est callida et subtilis oratio. 'in armis' autem aut meis, aut Latinorum omnium generaliter.
2 lm|ultra|lm modo tempus significat, alias locum.
Servius HOME

bav1646.415 bnf7959.238 bnf7960.190 bnf10307.450 csg862.233a med221.351 uldBPL52.114

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik