monumenta.ch > Servius > 406
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 405 <<<     >>> Versus 407

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 406

1 lm|vel cum se pavidum contra mea iurgia fingit|lm contra illud quod ait 'det libertatem fandi flatusque remittat'. nam hoc dicit: timorem suum naturalem invidiose in meam causam retorquet, ut meae praesentiae, non illius naturae, quod timet esse videatur. hoc est enim quod planius infert, dicens 'et formidine crimen acerbat', id est quam simulat.
Servius HOME

bav1646.414 bnf7959.238 bnf7960.190 bnf10307.450 csg862.233a med221.351 uldBPL52.114