1 | lm|larga quidem semper drance tibi copia fandi tum cum bella manus poscunt|lm sunt multa sua vi optima, quae quoniam per se non possunt vituperari, ab accidentibus vituperantur, ut hoc loco quoniam eloquentia per se est optima, eam culpat ex tempore, dicens: tunc incumbis eloquentiae, cum manus bella deposcunt. et ostendere vult omnem illam orationem Drancis non consilio, sed timiditate prolatam. sane rhetorice responsurus Turnus bene coepit a Drance: ante enim se defendit, tunc de bello sententiam dicit. et primum hoc dicit, quod eloquens et infirmus sententias de bello audeat ferre, dicendo 'larga quidem semper Drance' et cetera, et 'dum distinet hostem' et reliqua. inde pro se agit, per enumerationem ostendens id falsum esse, quod dicatur victus 'Iliaco tumidum qui sanguine Thybrim' et cetera. sed obicitur: in futurum spes nulla est. execratur omen 'capiti cane talia demens Dardanio', et ex adversariorum persona rem adtenuat dicendo 'extollere vires gentis bis victae'. etiam illi rei respondet quam dixerat Drances, vim se timere 'vel cum se pavidum' et reliqua, et 'numquam animam talem' et reliqua. dilata autem de singulari certamine quaestione quasi aliam orationem inchoat 'nunc ad te et tua' et reliqua. sed haec in sequentibus singulatim tractanda sunt. |