1 | lm|etiam tu|lm heia: nam hortantis adverbium est hoc loco: Terentius 'etiam responde'. alias 'adhuc' significat et est temporis adverbium, ut 'etiam currus, etiam arma tenentem'. alibi pro coniunctione, ut 'vos etiam gemini'. ponitur etiam pro 'nondum': Afranius 'etiam quidquam egisti'. apud maiores 'etiam' consentientis fuerat, quod tamen in his recentibus idoneis non invenitur. non nulli 'etiam tu' pro 'quin tu' tradunt. |
2 | lm|vis|lm virtus. |