monumenta.ch > Servius > 356
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 355 <<<     >>> Versus 357

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 356

1 lm|aeterno foedere firmes|lm natae scilicet coniunctione: nam munera et contemni poterant, generis vero coniunctione in aeternum pacis foedera firmabantur. hoc autem dicto latenter etiam Latini pudorem exonerat, qui Turno etiam suam promiserat filiam, dicens causam reipublicae praeponderare debere et propter pacem civium Turno Aenean esse praeferendum.
Servius HOME

bav1646.413 bnf7959.237 bnf7960.189 bnf10307.449 csg862.230 med221.350 uldBPL52.114