1 | lm|fugae fidens|lm illud respicit quod bella deseruit, Iunone faciente: vel quia eius exercitus fugit. 'fugae' autem figurate dixit pro 'fuga fidens'. |
2 | lm|caelum territat armis|lm dictum quidem Vergilii gravitati non congruit, sed perite Dranci haec data sunt verba, qui tumida uti oratione inducitur: unde ei paulo post Turnus obicit, 'quae tuto tibi magna volant', item 'proinde tona eloquio', item 'ventosa in lingua'. deinde diximus Drancem librare se ad orationem Latini: unde nunc dicit 'et caelum territat armis', quia audierat 'bellum inportunum, cives, cum gente deorum', id est contra eos pugnat, qui favore <deorum> nituntur. |
3 | lm|caelum t. a.]|lm quasi vanus et qui ventis minetur. |