monumenta.ch > Servius > 343
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 342 <<<     >>> Versus 344

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 343

1 lm|rem nulli obscuram|lm callide et oratorie agit et in omnibus adulatorie respondet dictis Latini: supra enim ille dixerat 'ante oculos interque manus sunt omnia vestras'. sane quasi praedictum oratorem exprimit, quia supra de eo dixit 'et lingua melior'. et 'rem consulis' pro 'de re consulis': Plautus 'consulere quiddam est quod tecum volo' (Plaut. Mos. 5, 2, 38). sed Drances, sicut dictum est, rhetorice suadet de pace. nam et pacem faciendam hortatur, et accusationem in Turnum dirigit, et quae a Latino indubitanter universa dicta sunt, quae pacem fieri suadeant, Drances eadem omnia respondens, addit etiam de filia danda Aeneae, quod Latinus ante reticuerat, 'quin natam egregio genero': quasi non aliter firma erit pax, quam fieri vis: quia sciebat hoc Turnum graviter esse laturum, in invidiam personam eius adducens 'dicam equidem, licet arma mihi mortemque minetur'. et ne mirum esset, qui sic libere responderet, ante eius et mores et causam praedixit 'lingua melior', 'seditione potens', 'idem infensus, quem gloria' et reliqua. duae tamen hic faciendae pacis praecipue causae sunt, quod victi sunt, et Turnus singulari certamine congredi debeat.
2 lm|vocis egentem|lm genetivo iunxit, ut 'cum classis egeret'.
Servius HOME

bav1646.413 bnf7959.237 bnf7960.189 bnf10307.448 csg862.228 med221.350 uldBPL52.114