monumenta.ch > Servius > 334
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 333 <<<     >>> Versus 335

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 334

1 lm|et sellam regni trabeamque insignia nostrlm bene 'nostri'. Romanorum enim imperatorum insigne fuit sella curulis et trabea: nam diadema, ut aliarum gentium reges, non habebant. et sciendum sellam curulem a curru dictam, quod hi tantum ea utebantur qui triumphali curru invecti fuissent: sicut etiam palmata dicitur toga quam merebantur hi qui reportassent de hostibus palmam.
Servius HOME

bav1646.412 bnf7959.237 bnf7960.189 bnf10307.448 csg862.227 med221.349 uldBPL52.114

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik