1 | lm|bis denas italo texamus robore naves|lm quaeritur unde scierit Latinus, viginti naves habuisse Aenean; sed ita absolvitur: potuit speculatione, potuit rumore cognoscere, postremo aestimatione dixit, quae amplius solet conplecti: quia de viginti navibus unam periisse cum Oronte, quattuor in Sicilia concrematas. |
2 | lm|texamus|lm quidam 'texamus' proprie dictum tradunt, quia loca in quibus naves fiunt, Graece ναυπήγια, latine textrina dici: Ennius dicit 'idem campus habet textrinum navibus longis': navalia enim non esse ναυπήγια, sed νεώρια. |