1 | lm|possuntque solo decedere nostro|lm scit eos fataliter ad Italiam venisse: nam audiit et a Fauno 'externi venient generi' et ab Ilioneo 'sed nos fata deum vestras exquirere terras imperiis egere suis'. tamen propter Turnum simulat ignorantiam, ut se etiam circa eum aequum praestare videatur. multum est autem quod ait 'possunt'. |