monumenta.ch > Servius > 280 > 319
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 318 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 319

1 lm|duros exercent colles|lm extenuat agri meritum, quo vile videatur esse quod donat: vel ne grave videatur his, quibus auferendus est. hinc etiam illud est 'atque horum asperrima pascunt', et supra 'Aurunci Rutulique serunt', id est nec operis suis excolitur.
2 lm|asperrima|lm autem
3 lm|pascunt|lm quidam pro 'asperrimas partes', vel 'asperrima pascunt loca' accipi volunt.
Servius HOME

bav1646.412 bnf7959.237 bnf7960.189 bnf10307.448 csg862.226 med221.349 uldBPL52.114