monumenta.ch > Servius > 882 > 899 > 792 > 861 > 317
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 316 <<<     >>> Versus 318

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 317

1 lm|longus in occasum|lm ea parte, qua in occidentem tenditur, longior: potuit ergo usque ad Laurentum et ad Hostiam tendi.
2 lm|fines super usque sicanos|lm usque ad fines Sicanos, quos Siculi aliquando tenuerunt, id est usque ad ea loca in quibus nunc Roma est: haec enim Siculi habitaverunt, unde est 'et gentes venere Sicanae saepius'. qui a Liguribus pulsi sunt, Ligures a Sacranis, Sacrani ab Aboriginibus.
Servius HOME

bav1646.412 bnf7959.237 bnf7960.189 bnf10307.448 csg862.225 med221.349 uldBPL52.114