monumenta.ch > Servius > 316
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 315 <<<     >>> Versus 317

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 316

1 lm|est antiquus ager tusco mihi proximus amnlm hoc loco Donatus erravit dicens, agrum quem Latinus donare disponit, esse in Campania iuxta Vfentem fluvium, quod etiam Clanarius ait, cuius terras vicinas Tusci aliquando tenuerunt, ut inde dictum sit 'Tusco mihi proximus amni'. agit etiam hoc argumento, quod illic est locus qui hodieque pinetum vocatur. sed constat omnia illa loca esse campestria, nec procedit quod dicitur 'celsi plaga pinea montis'. unde sequenda est potius Livii, Sisennae et Catonis auctoritas: nam paene omnes antiquae historiae scriptores in hoc consentiunt. Cato enim in originibus dicit Troianos a Latino accepisse agrum, qui est inter Laurentum et castra Troiana. hic etiam modum agri commemorat et dicit, eum habuisse iugera iiDCC. sane 'antiquus' potest et nobilis accipi: vel secundum Trebatium qui de religionibus libro septimo ait 'luci qui sunt in agris qui concilio capti sunt, hos lucos eadem caerimonia moreque conquiri haberique oportet, ut ceteros lucos qui in antiquo agro sunt'. 'antiquum agrum' Romanum cogit intellegi.
2 lm|tusco mihi proximus amnlm Tiberino.
Servius HOME

bav1646.412 bnf7959.236 bnf7960.189 bnf10307.448 csg862.224 med221.349 uldBPL52.114

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik