Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 309
1 | lm|ponite|lm deponite. |
2 | lm|spes sibi quisque|lm subaudis 'sit'. et late patet ista sententia, vel quod alienis egere auxiliis non oporteat, vel quod meminisse singuli spei suae debeant, ut ea sperent tantum, quibus possunt potiri. |
3 | lm|sed haec quam angusta videtis|lm ut unusquisque in se tantum spem habeat quam sit augustum, videtis. |
4 | lm|cetera|lm absolute dixit, id est exercitus, auxilia, vires imperii: quae quia sic videtis adflicta, quid restat, nisi ut pacem petamus? |