monumenta.ch > Servius > 51 > 454 > 619 > 306
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 305 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 306

1 lmnvictisque viris gerimus|lm atqui supra legimus 'bis capti Phryges'. sed invictos ideo dicit, quia sequetur 'nec victi possunt absistere ferro'. 'possunt' autem 'absistere' mire ait, ac si diceret: etiam si velint, eos a bellis discedere natura non patitur. Ennius 'qui vincit non est victor, nisi victus fatetur'. Varro et ceteri invictos dicunt Troianos, quia per insidias oppressi sunt: illos enim 'vinci' adfirmant qui se dedunt hostibus.
Servius HOME

bav1646.411 bnf7959.236 bnf7960.189 bnf10307.447 csg862.224 med221.349 uldBPL52.114

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik