1 | lm|bellum inportunum|lm concepit gravem iracundiam, et sic in haec verba prorupit. 'inportunum' autem est ubi nullum refugium est, quod caret portu, id est quiete, ubi nullus portus est. nam hoc quodammodo dicit, in naufragium fertur ista contentio, quia supra audierat periculum esse etiam superare Troianos. et enarrat cur 'inportunum', dicens 'cum gente deorum invictisque viris gerimus'. |
2 | lm|cives |lm ἐκφώνησις. |
3 | lm|cum gente deorum|lm qui a diis originem ducunt. |