monumenta.ch > Servius > 302
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 301 <<<     >>> Versus 303

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 302

1 lm|ante equidem summa de re statuisse Latinlm latenter arguit Turnum, quod sibi non obtemperaverit, ut foedus fieret, in septimo scilicet ubi dixit 'te, Turne, nefas, te triste manebit supplicium': nam modo hoc tempus revolvit.
2 lm|vellem statuisse|lm olim est quod volui his malis terminum dare. 'vellem' autem 'statuisse' sic dixit ut 'vellem fecisse': et est conpendiosa elocutio, cum querimur non esse factum quod fieri debuit.
Servius HOME

bav1646.411 bnf7959.236 bnf7960.189 bnf10307.447 csg862.223 med221.349 uldBPL52.114