1 | lm|nec veterum memini laetorve malorum|lm nec meminisse volo victoriarum mearum quarum nullus oblivisci consuevit, nec laetor Troianorum malorum pro 'Troianis malis' quae nobis bellantibus pertulerunt: non enim potest de suis malis dicere, cum et mala sua nullus obliviscatur, et ea ipse paulo ante memoraverit. 'laetor' autem 'malorum' figura Graeca est, sicut Horatius 'agrestium regnavit populorum' pro 'agrestibus populis'. |