1 | lm|veneris violavi vulnere dextram|lm artificiose agit: nam sciens ea quae dicuntur in fine, animis inhaerere, suos casus ultimos memorat. perite etiam Venerem tantum vulneratam a se esse dicit, Martis supprimens nomen, quod ei poterat esse gloriosius: ut videatur omnia quae pertulit, odio Veneris pertulisse, contra cuius filium nunc vocatur ad pugnam, ut negans etiam nunc paria formidare videatur. 'dextram' autem secundum Homerum dicit, qui ait ἐπὶ καρπῷ. |