monumenta.ch > Servius > 218 > 268
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 267 <<<     >>> Versus 269

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 268

1 lm|devicta asia subsedit adulter|lm quidam 'sub' pro 'post' accipiunt, ut sit pro 'post possedit'. legitur et 'devictam Asiam': quod si est, ita intellegimus ut 'subsedit' sit dolo possedit - Lucanus subsidere regnum Chalcidos Euboicae magna spe rapte parabas: unde et subsessores dicuntur, qui in insidiis tauros interimunt, et hostium dolos subsessas vocamus - ut sit sensus: ab Agamemnone devictam Asiam adulter Aegisthus insidiis et factione possedit. melius tamen est ut 'devicta Asia' legamus, secundum quod 'subsedit' erit remansit, ut 'extremus galeaque ima subsedit Acestes', ut sit sensus: Asia propter adulterium pertulit bella, quae remanente adultero finita esse nihil profuit, ut cum indignatione sit dictum, dum primum vindicatur adulterium, aliud rursus emersit. sane Clytemestram Orestes filius postea in vindictam patris necavit. quidam dicunt Clytemestram non manu filii, sed iudicum sententia peremptam. alii hunc Orestem filium Menelai et Helenae tradunt; quidam inventam †ingeniam aboetiam uxorem ei volunt fuisse.
Servius HOME

bav1646.410 bnf7959.236 bnf7960.188 bnf10307.447 csg862.219 med221.347 uldBPL52.114

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik