1 | lm|prima intra limina|lm in ipso limine imperii, id est in litore, quia secundum Homerum Clytemestra Agamemnoni occurrit ad litus et illic eum susceptum cum adultero inter epulas interemit: quod et Iuvenalis tangit dicens 'quippe ille deis auctoribus ultor patris erat caesi media inter pocula'. alii autem dicunt [Clytemestram dolore pellicatus, quod conperisset Cassandram a marito electam,] quod in ipso regressu, id est prima die qua domus suae limen ingressus est, [blande suscepisse, cumque ille diis penatibus se sacrificare velle dixisset,] consilio Aegisthi ab uxore vestem accepit clauso capite [et manicis,] qua inplicatus adulteri manibus interiit. |