monumenta.ch > Servius > 265
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 264 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 265

1 lm|libycone habitantes litore locros|lm ut etiam in tertio diximus, Locri, socii Aiacis Oilei, fuerunt Epizephyrii et Ozolae; sed hi tempestate divisi sunt adeo, ut Epizephyrii tenerent Bruttios, de quibus ait in tertio 'hic et Narycii posuerunt moenia Locri', Ozolae vero deferrentur Pentapolim, de quibus nunc queritur dicens 'Libycone habitantes litore Locros'? quamvis quidam dicant, etiam in ipsis Bruttiis litus Libycum dici. alii hos circa Syrtes posuisse sedes: alii in Libya insulas quasdam inhaerentes occupasse, eosque initio Mesammones, postea corrupte Nasamones appellatos: alii amissa in Syrtibus classe, per mediterranea arietis fortuito ductu iter facientes ad Ammonem pervenisse et oppidum †Aucela inter Nasamones condidisse: alii Africae insulam tenuisse, quae nunc Cercina dicitur. et pronuntiandum, ut longinquitas doceatur exilii.
Servius HOME

bav1646.410 bnf7959.236 bnf7960.188 bnf10307.446 csg862.217 med221.347 uldBPL52.114

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik