monumenta.ch > Servius > 264
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 263 <<<     >>> Versus 265

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 264

1 lm|regna neoptolemi referam|lm subaudis 'eversa', quod ex posterioribus intellegitur. Pyrrho autem quid contigerit manifestum est: nam, ut in tertio legimus, cum vellet ducere Hermionen, Oresti ante desponsatam, ab eo est inter aras Apollinis interemptus: unde est 'scelerum furiis agitatus Orestes excipit incautum patriasque obtruncat ad aras'.
2 lm|versosque penates idomenelm Idomeneus rex Cretensium fuit: qui cum tempestate laboraret, vovit se sacrificaturum Neptuno de ea re quae ei primum occurrisset. casu ei primus filius occurrit: quem cum, ut alii dicunt, immolasset, ut alii, immolare vellet, ob crudelitatem regno a civibus pulsus est: unde est 'fama volat pulsum regnis cessisse paternis Idomenea ducem'. alii dicunt quod abscedens cuidam suum commendaverat regnum, qui per eius absentiam occupavit imperium et reversum pepulit. ergo 'versos penates' aut eversos et funditus dirutos accipiendum: aut certe in aliena iura conversos.
Servius HOME

bav1646.409 bnf7959.235 bnf7960.188 bnf10307.446 csg862.216 med221.347 uldBPL52.114

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik