1 | lm|ultorque caphereus |lm τὸ αὐτὸ est, id est cautes Euboicae: nam Euboea insula est in qua mons Caphereus, circa quem Graeci periere naufragio. 'ultor' autem ideo dixit, quia Nauplius, Palamedis pater, dolens filium suum factione interemptum, ut in secundo memoravimus, cum videret Graecos tempestate laborare, montem Caphereum ascendit et elata facula signum dedit vicini portus, qua re decepti sunt Graeci et inter asperrimos scopulos naufragium pertulerunt. |