2 | lm|scit triste minervae sidus|lm fabula hoc habet: propter Cassandrae stuprum Graecis iratam Minervam, vel quod ei victores per superbiam sacrificare noluerunt: unde eos redeuntes gravissima tempestate fatigatos per diversa dispersit: Horatius 'cum Pallas usto vertit iram ab Ilio'. re vera autem constat Graecos tempestate laborasse aequinoctio vernali, quando manubiae Minervales, id est fulmina, tempestates gravissimas commovent. unde perite dicendo 'sidus' utrumque complexus est: nam sidus et tempestatem significat et re vera sidus. haec autem numina quae inter sidera non videmus, licet sua signa propria non habeant, cum aliis potestate sunt permixta. ut ophiuchus ipse est Aesculapius, gemini Apollinis et Herculis esse dicuntur, sic Minervae aries esse dinoscitur. |