monumenta.ch > Servius > 231 > 247
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 246 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 11, Versus 247

1 lm|gargani condebat iapygis arvis|lm Iapygia pars est Apuliae, in qua est mons Garganus, inminens Sipontinae civitati, qui per Calabriam usque in Adriaticum tenditur pelagus: Lucanus 'Apulus Adriacas exit Garganus in undas'. 'Gargani' autem 'Iapygis' figura est pro 'Gargani Iapygii'. et haec est Iapygia Apuliae, a qua et Iapyx ventus est nominatus, ad quam Iapyx delatus, unde sic nominatus est: nam Iapydia Venetiae regio est, ab oppido dicta, unde est 'tunc sciat aerias Alpes et Norica si quis castella in tumulis et Iapydis arva Timavi'. sed in Gargani summitate duo sepulchra esse dicuntur fratrum duorum, quorum cum maior virginem quandam <sibi> despondisset et eam minor frater conaretur auferre, armis inter se decertati sunt ibique ad memoriam, invicem se occidentes, sepulti: quae res admirationem habet illam, qua si qui duo inter ipsam silvam agentes iter, uno impetu vel eodem momento saxa adversum sepulchra iecerint, vi nescio qua saxa ipsa separata ad sepulchra singula decidunt.
Servius HOME

bav1646.408 bnf7959.235 bnf7960.187 bnf10307.445 csg862.211 med221.346 uldBPL52.113

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik