1 | lm|argyripam|lm Diomedes fuit de civitate quae Argos Hippion dicitur, de qua Homerus Ἄργεος ἱπποβότοιο, Horatius aptum dicet equis Argos. hic in Apulia condidit civitatem, quam patriae suae nomine appellavit et Argos Hippion dixit: quod nomen postea vetustate corruptum est, et factum est ut civitas Argyrippa diceretur: quod rursus corruptum Arpos fecit. sane Diomedes multas condidisse per Apuliam dicitur civitates, ut Venusiam, quam in satisfactionem Veneris, quod eius ira sedes patrias invenire non poterat, condidit, quae Aphrodisias dicta est. item Canusium Cynegeticon, quod in eo loco venari solitus erat: nam et Garganum a Phrygiae monte Gargara vocavit. et Beneventum et Venafrum ab eo condita esse dicuntur. |